Deuteronomium 26-27
Biblia Sacra Vulgata
26 Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea:
2 tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus:
3 accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis.
4 Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua, ponet ante altare Domini Dei tui:
5 et loqueris in conspectu Domini Dei tui: Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in AEgyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero: crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitae multitudinis.
6 Afflixeruntque nos AEgyptii, et persecuti sunt, imponentes onera gravissima:
7 et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum: qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam:
8 et eduxit nos de AEgypto in manu forti, et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis:
9 et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem.
10 Et idcirco nunc offero primitias frugum terrae, quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo.
11 Et epulaberis in omnibus bonis, quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae, tu et Levites, et advena qui tecum est.
12 Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum tertio, dabis Levitae, et advenae, et pupillo et viduae, ut comedant intra portas tuas, et saturentur:
13 loquerisque in conspectu Domini Deo tui: Abstuli quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levitae et advenae, et pupillo ac viduae, sicut jussisti mihi: non praeterivi mandata tua, nec sum oblitus imperii tui.
14 Non comedi ex eis in luctu meo, nec separavi ea in qualibet immunditia, nec expendi ex his quidquam in re funebri. Obedivi voci Domini Dei mei, et feci omnia sicut praecepisti mihi.
15 Respice de sanctuario tuo, et de excelso caelorum habitaculo, et benedic populo tuo Israel, et terrae, quam dedisti nobis, sicut jurasti patribus nostris, terrae lacte et melle mananti.
16 Hodie Dominus Deus tuus praecepit tibi ut facias mandata haec atque judicia: et custodias et impleas ex toto corde tuo, et ex tota anima tua.
17 Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et custodias caeremonias illius, et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio.
18 Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia praecepta illius:
19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam: ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est.
27 Praecepit autem Moyses et seniores Israel populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie.
2 Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce laevigabis eos,
3 ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso: ut introeas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.
4 Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal, et laevigabis eos calce:
5 et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,
6 et de saxis informibus et impolitis: et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,
7 et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.
8 Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide.
9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israelem: Attende, et audi, Israel: hodie factus es populus Domini Dei tui:
10 audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego praecipio tibi.
11 Praecepitque Moyses populo in die illo, dicens:
12 Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso: Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.
13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali.
14 Et pronuntiabunt Levitae, dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce:
15 Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen.
16 Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem: et dicet omnis populus: Amen.
17 Maledictus qui transfert terminos proximi sui: et dicet omnis populus: Amen.
18 Maledictus qui errare facit caecum in itinere: et dicet omnis populus: Amen.
19 Maledictus qui pervertit judicium advenae, pupilli et viduae: et dicet omnis populus: Amen.
20 Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus: et dicet omnis populus: Amen.
21 Maledictus qui dormit cum omni jumento: et dicet omnis populus: Amen.
22 Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suae: et dicet omnis populus: Amen.
23 Maledictus qui dormit cum socru sua: et dicet omnis populus: Amen.
24 Maledictus qui clam percusserit proximum suum: et dicet omnis populus: Amen.
25 Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis: et dicet omnis populus: Amen.
26 Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit: et dicet omnis populus: Amen.